라틴어 문장 검색

Fides in Dei Filium hominem factum in IesuNazareno a realitate nos non seiungit, sed sinit ut percipiamus altissimam eius significationem, detegamus quantopere Deus hunc mundum adamet eundemque continenter ad Se dirigat;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:4)
Per fidem salus
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 29:1)
Qui credit, fidei donum recipiens, in novam creaturam convertitur, novam naturam, naturam filialem suscipit, in Filio fit filius.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:2)
In fide vita, quatenus filialis exsistentia, agnitio est primigenii et absoluti doni, quod in fundamento positum est hominis exsistentiae, atque summatim sententia sancti Pauli ad Corinthios referri potest:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:4)
Hoc ipso in loco contentionis sancti Pauli cardo cum Pharisaeis ponitur, disputatio de salute per fidem aut per legis opera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:7)
Per fidem salus in eo stat ut primus locus agnoscatur Dei doni, quemadmodum summatim asserit sanctus Paulus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:17)
« Gratia enim estis salvati per fidem;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:18)
20. Nova fidei logica in Christo nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:1)
Fides in Christo nos salvat, quia in Eo vita funditus ad Amorem aperitur, qui nos antecedit et intrinsecus nos commutat, qui in nobis ac nobiscum agit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:2)
Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:17)
21. Sic novitatem intellegere possumus, ad quam nos perducit fides.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:1)
Credens Amore mutatur, cui in fide panditur et in huic Amori se aperiendo qui ei offertur, eius exsistentia ultra eum extenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:2)
« Habitare Christum per fidem in cordibus vestris » (Eph 3,17).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:5)
In fide « ego » credentis dilatatur ut ab Altero habitetur, ut in Altero vivat, et sic eius in Amore vita expanditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:6)
Ecclesialis fidei effigies
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION