라틴어 문장 검색

in Dacos duas, primam Oppio Sabino consulari oppresso, secundam Cornelio Fusco praefecto cohortium praetorianarum, cui belli summam commiserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 1:3)
duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad quattuor pristinas addidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:3)
geminari legionum castra prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud duarum legionum hiberna res nouas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 3:1)
satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 5:3)
post autem duos triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod altero suscepisset imperium, altero natus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:5)
centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua efficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 19장 1:2)
Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipen- nibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 7:1)
Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 9:3)
duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 10:3)
distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:2)
Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 32:1)
Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pede- stris acies, quadraginta milia sequebantur, Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium ultra eos dextra laevaque dispositi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 5:2)
XXX et duo armatorum ordines ibant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 14:1)
Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen strenue transfert.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 3:1)
duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION