라틴어 문장 검색

et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:5)
Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est, et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:3)
Sed ne videatur communis ista defensio tractatum vitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:3)
sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato provenire dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:2)
Unde et Homerus modo εὐήνορα modo νώροπα χαλκὸν has causas secutus appellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:1)
et in omnibus litteris illius summonicionis causam summonicionis exprimemus;
(Magna Carta 16:3)
29. Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si facere voluerit custodiam illam in propria persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit propter racionabilem causam;
(Magna Carta 31:1)
Et si nos excessum non emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro, si extra regnum fuerimus, predicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de illis viginti quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia tocius terre distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per capcionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et regine nostre et liberorum nostrorum;
(Magna Carta 63:5)
Fert animus causas tantarum expromere rerum, Immensumque aperitur opus, quid in arma furentem Impulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:22)
Tu caussa malorum, Facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam In turbam missi feralia foedera regni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:35)
Victrix caussa deis placuit, sed victa Catoni Nec coiere pares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:61)
Hae ducibus caussae suberant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:1)
iustos Fortuna laborat Esse ducis motus, et causas invenit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:64)
32 De causis belli internis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권4)
at mihi semper Tu, quaecumque moves tam crebros causa meatus, Ut superi voluere, late.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION