라틴어 문장 검색

« Nec quisquam unquam exstitit, qui mortem propter fidem in solem oppeteret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:11)
De magno conscii prospectu, quem eis patefaciebat fides, christiani verum solem Christum vocaverunt, qui « suisque radiis vitam praebuit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:12)
2. Attamen de hoc fidei lumine loquentes, nostros complures aequales contraria dicentes audire possumus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:1)
Hoc sensu lux fallax videbatur fides, quae impediebat quominus homo cognoscendi audaciam coleret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:3)
si vis animae pacem felicitatemque attingere, habe sane fidem, sed si veritatis vis esse discipulus, tum vestiga ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:7)
Fides tunc quaedam lucis esset deceptio, quae nostro hominum liberorum itineri futurum in aevum officeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:10)
3. Hoc in processu fides tenebris iugatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:1)
Spatium patebat fidei ubi illuminare non valebat ratio, ubi homo nimirum certitudines iam habere non poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:3)
Tunc fides tamquam in vacuum iactus visa est, quem, deficiente luce, facimus, caeco sensu compulsi;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:4)
4. Instat igitur ut lucis natura, quae ad ipsam fidem spectat, recuperetur, quandoquidem cum eius flamma exstinguitur reliquae quoque luces extenuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:1)
Nam fidei lumen singularem habet naturam, cum facultatem habeat totam hominis exsistentiam illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:2)
Fides oritur cum Deus vivens convenitur, qui nos vocat atque amorem suum nobis planum facit, amorem nempe qui nos antecedit et in quo inniti possumus, ut firmi simus vitamque aedificemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:4)
Fides, quam a Deo veluti supernaturale donum recipimus, ut in via lux manifestatur, quae iter nostrum in tempore dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:6)
Eodem autem tempore, quoniam Christus resurrexit ac ultra mortem nos attrahit, fides lux est quae ex futuro venit, quae nobis magnos prospectus recludit atque ultra nostrum « ego » segregatum nos ad communionis amplitudinem perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:8)
Intellegimus tunc non incolere in obscuritate fidem, esse ipsam pro nostris tenebris lucem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION