라틴어 문장 검색

noster vero non solum extra iudicia, sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 112:1)
utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:1)
tum varia hominum iudicia in eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 115:2)
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:1)
quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem habere liberi hominis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:3)
at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat, et cetera, quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, fabricium a iudicio recessisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 149:2)
quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:8)
superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter , quae sunt in omni hac materia vel venustissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 193:1)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus suaderet ordinare suprema iudicia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:2)
ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, Non intelligo haec . atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 207:4)
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:6)
ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 216:1)
in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 220:4)
itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones advocari alios ad probationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 228:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION