라틴어 문장 검색

est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 136:1)
sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 249:3)
nam versuum propria condicio est, ideoque his quaedam etiam communes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 341:2)
sed his quoque est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 37:1)
ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 72:1)
Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:1)
cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 156:3)
oratoris quidem alia condicio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 170:3)
nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 8:1)
hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 49:2)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:5)
quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:3)
vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:3)
est aliquid in amictu, quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION