라틴어 문장 검색

Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:3)
Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:8)
. . Applicitus cum clamore flevi et Hoc inquam a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:9)
Patior ego vinculum extremum, et veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:15)
Mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:3)
Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:10)
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:7)
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, emergit late Ditis chorus, horrida Erinys et Bellona minax facibusque armata Megaera Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:5)
Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:5)
Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:10)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
Lepus semianimus mortis in solacio:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.6)
Timore mortis ille tum confessus est Non artis ulla medicum se prudentia, Verum stupore vulgi factum nobilem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.4)
Aquila ut periclo mortis eriperet suos Incolumes natos supplex vulpi tradidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.6)
Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates, (Cuius non fugio mortem, si famam assequar, Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis), Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Socrates ad amicos.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION