라틴어 문장 검색

satis esse missilibus ac terrore impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 137:1)
fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, qua parte Minervae templum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:2)
- his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam dubie avertunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 72:1)
acrius invasere Galli dextro cornu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 145:1)
ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 150:1)
tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:1)
patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex volnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 452:1)
ad cuius volneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna vi caput quateret, excussit equitem, quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab gravi casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae adfixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 87:2)
si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:2)
Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 122:2)
pontifex eum togam praetextam sumere iussit et velato capite, manu subter togam ad exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 125:1)
nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addebantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 134:1)
ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum caedi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:2)
anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 185:1)
Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum pervenere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION