라틴어 문장 검색

Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
(카이사르, 내란기, 1권 32:10)
Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem se habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in castris Caesaris fuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 33:3)
Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 33:7)
praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriam expellerent.
(카이사르, 내란기, 1권 34:3)
frumentum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant;
(카이사르, 내란기, 1권 34:6)
armorum officinas in urbe instituerant;
(카이사르, 내란기, 1권 34:7)
Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe aut portibus recipere.
(카이사르, 내란기, 1권 35:12)
Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab eis receptus urbi praeficitur;
(카이사르, 내란기, 1권 36:1)
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
(카이사르, 내란기, 1권 36:6)
turres vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves longas Arelate numero XII facere instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 36:8)
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
(카이사르, 내란기, 1권 37:5)
has exercitui distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:5)
Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.
(카이사르, 내란기, 1권 40:4)
Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 42:1)
Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.
(카이사르, 내란기, 1권 48:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION