라틴어 문장 검색

et idcirco eum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo bracchia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 10:2)
Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam producere dum paene terram contingat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:2)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
Nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae causa, vel dura parte trunci sitos pampinos summovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter bracchia viret explantare, atque eos qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 6:2)
ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:3)
In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:4)
Quaero quot seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina desiderantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:5)
Similiter inter senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis CXX, id est XX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 3:1)
Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 3:4)
Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque ordine consummatis numerum seminum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 4:1)
Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 5:3)
Vel si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 6:1)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:2)
Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION