라틴어 문장 검색

TRAIANUS PLINIO Nunc quidem proficiscentem ad comparationem frumentorum Maximum libertum meum recte militibus instruxisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 281)
Cum ad pristinum actum reversus fuerit, sufficient illi duo a te dati milites et totidem a Virdio Gemellino procuratore meo, quem adiuvat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 283)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 741)
aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis notum facies aut, si in urbem versus venturi erunt, mihi scribes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 3:2)
Apud me et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas penitus inspecta est, certatim ei qua privatim qua publice testimonium perhibuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 B2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1061)
His tu militibus superas hominesque deosque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 228)
Non ego militibus venio comitatus et armis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 629)
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 94)
Quos petiere duces animos in milite forti, Hos petit in socio bella puella viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 95)
Militis officium longa est via;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 98)
Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis Et denso mixtas perferet imbre nives?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 911)
Custodum transire manus vigilumque catervas Militis et miseri semper amantis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 919)
Te surgit quamvis lassus veniente viator, Et miles saevas aptat ad arma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1311)
O numquam pro re satis indignande Cupido, O in corde meo desidiose puer - Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, Laedis, et in castris vulneror ipse meis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a1)

SEARCH

MENU NAVIGATION