라틴어 문장 검색

Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
Hac de ipsa fidei luce loqui volumus, ut crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:11)
« Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua » (Lc 22,32).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:2)
Exinde ex eo quaesivit ut hac in ipsa fide « fratres confirmaret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:3)
Eo quod de fide quae magnam plenamque reddit vitam quaeque in Christo eiusque virtute innititur conscii erant, concitabantur pristini christiani sua in missione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:5)
"Verus pater noster Christus est et mater fides, qua in ipsum credimus" ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:9)
Christianis illis fides, prout Deus vivens conveniebatur in Christo manifestatus, « mater » erat quaedam, quia efficiebat ut in lucem prodirent, in illis vitam divinam, novam experientiam, fulgidam exsistentiae visionem generabat, ideoque ad testimonium publicum reddendum usque ad finem parati erant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:10)
6. Annus fidei quinquagesimo vertente anno a Concilio Oecumenico Vaticano II incohato initium sumpsit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:1)
Haec temporum convenientia nobis dat copiam considerandi Vaticanum II fidei fuisse Concilium, eo quod nos invitavit ut praecipuum tribueremus locum nostrae ecclesialis et personalis vitae primatui Dei in Christo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:2)
Ecclesia enim numquam fidem pro concesso sumit, sed scit hoc Dei donum alendum esse et roborandum, ut eius iter dirigere pergat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:3)
Concilium Oecumenicum Vaticanum II effecit ut intra humanam experientiam illuceret fides, cum hodierni hominis semitas calcaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:4)
Hac ratione patet quo pacto exsistentiam omnibus in eius modis fides locupletet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:5)
7. Hae de fide cogitationes – dum id continuatur quod Ecclesiae Magisterium de hac theologali virtute enuntiavit – iis adduntur quas Benedictus XVI in Litteris encyclicis de caritate et spe scripsit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:1)
Ipse primam conscriptionem fere ad finem adduxit Litterarum encyclicarum de fide.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:2)
Nam Petri Successor, heri, hodie et cras ad « fratres confirmandos » illo in incommensurabili fidei thesauro continenter vocatur, quam in via cuiusque hominis veluti lucem tribuit Deus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION