라틴어 문장 검색

nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:2)
denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 352:1)
ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 387:1)
et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 407:4)
tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:1)
quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 14:3)
nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 63:2)
apud Graecos lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:3)
nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:2)
nunc vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis praeire semper ipsi velint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 90:2)
sed non omnia nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 204:3)
illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:3)
ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 207:1)
denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis Graeco nomine utatur, profecto non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 207:3)
ita enim dicit (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), Ars inventrix et iudicatrix et decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque sumi persuasibile, in civili.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 230:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION