라틴어 문장 검색

neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec 'perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re p. perdidissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 5:1)
sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 9:2)
nec enim minus nostra sunt quae animo complectimur quam quae oculis intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 5:3)
tu si quid ad me forte scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 6:3)
quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quicquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 1:3)
si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 3:4)
sed, si quid est, quoniam de Lucceio parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 10:2)
quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS c_ aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 14:4)
ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 1:2)
nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 4:4)
nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 3 2:4)
eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 3:5)
ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 8:4)
his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 2:3)
quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION