라틴어 문장 검색

Vis commendari sine me cursurus in urbem, Parve liber, multis, an satis unus erit?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V1)
Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes, Iulius, assiduum nomen in ore meo.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V2)
Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,' Et satis est:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V6)
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit, Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV5)
num minus ergo soles?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII3)
Quem si terseris aure diligenti, Audebit minus anxius tremensque Magnas Caesaris in manus venire.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, I2)
Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XI4)
Cum peteret seram media iam nocte matellam Arguto madidus pollice Panaretus, Spoletina data est, sed quam siccaverat ipse, Nec fuerat soli tota lagona satis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIX1)
Hunc licet a decuma - neque enim satis ante vacabit - Sollicites;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI7)
Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI11)
Credam te satis esse liberalem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LV2)
Post haec omnia cum libidinatur, Non fellat - putat hoc parum virile - , Sed plane medias vorat puellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII5)
Menophili penem tam grandis fibula vestit, Ut sit comoedis omnibus una satis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXII1)
Fastorum genitor parensque Ianus Victorem modo cum videret Histri, Tot vultus sibi non satis putavit Optavitque oculos habere plures:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, II1)
Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXX7)

SEARCH

MENU NAVIGATION