라틴어 문장 검색

vincit immitis dolor consilia nostra nec regi mentis potest generosus ardor, sed malis vires capit.
(세네카, 옥타비아 1:15)
Excipe nostras lacrimas, nutrix, testis nostri fida doloris.
(세네카, 옥타비아 2:3)
no timere nutus cuius obsequium meus haud ferre posset fata post fratris dolor scelere interempti, cuius imperium tenet et sorte gaudet auctor infandae necis.
(세네카, 옥타비아 2:15)
Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.
(세네카, 옥타비아 3:17)
Passa est similes ipsa dolores regina deum, cum se formas vertit in omnes dominus caeli divumque pater- et modo pennas sumpsit oloris modo Sidonii cornua tauri, aureus idem fluxit in imbri;
(세네카, 옥타비아 4:5)
fulgent caelo sidera Ledae, patrio residet Bacchus Olympo, deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor:
(세네카, 옥타비아 4:6)
sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores.
(세네카, 옥타비아 4:7)
Hoc equidem et ipse credidi frustra diu, manifesta quamvis pectore insociabili vultuque signa properent odium mei, tandem quod ardens statuit ulcisci dolor.
(세네카, 옥타비아 8:21)
Vix sustinere possit hos thalamos dolor videre populi, sancta nec pietas sinat.
(세네카, 옥타비아 9:10)
nubat his flammis meo Poppaea nato iuncta, quas vindex manus dolorque matris vertet ad tristes rogos.
(세네카, 옥타비아 9:33)
cessit thalamis Claudia diri pulsa Neronis, quos iam victrix Poppaea tenet, cessat pietas dum nostra gravi compressa metu segnisque dolor.
(세네카, 옥타비아 10:12)
cui me civium subicit furor, suspecta coniunx et soror semper mihi, tandem dolori spiritum reddat meo iramque nostram sanguine extinguat suo.
(세네카, 옥타비아 12:21)
Poenam dolor constituet in cives tuos?
(세네카, 옥타비아 13:9)
te quoque, Livi, simili leto Fortuna dedit, quem neque fasces texere suae nec tecta domus, plura referre prohibet praesens exempla dolor:
(세네카, 옥타비아 13:32)
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor, comitatus illo dignus, excedent simul;
(세네카, 오이디푸스 7:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION