라틴어 문장 검색

Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidiim caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 11)
Mercuri facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni Iovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum, quidquid placuit, iocoso condere furto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 101)
praecipe lugubris cantus, Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 242)
sic visum Veneri, cui placet inpares formas atque animos sub iuga aenea saevo mittere cum ioco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 334)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)
linquenda tellus et domus et placens uxor neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 144)
sic potenti Iustitiae placitumque Parcis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 177)
vester, Camenae, vester in arduos tollor Sabinos, seu mihi frigidum Praeneste seu Tibur supinum seu liquidae placuere Baiae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 46)
at tibi ne vicinus Enipeus plus iusto placeat cave;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 78)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)
dicunt in tenero gramine pinguium custodes ovium carmina fistula delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 123)
mihi iam non regia Roma, sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 731)
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, ut placeat iuveni percontare utque cohorti, si dicet,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 87)
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 143)
quem tenues decuere togae nitidique capilli, quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, quem bibulum liquidi media de luce Falerni, cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1413)

SEARCH

MENU NAVIGATION