라틴어 문장 검색

Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
Quanto plus tenebrarum in animo est!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:6)
Aestimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibi ipsa adsuescit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 4:1)
Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:3)
Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 11:1)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)
Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:4)
Regina, frena temet et siste impetus et quanta temptes cogita:
(세네카, 아가멤논 5:1)
effusa circa paelicum quanto venit turba apparatu!
(세네카, 아가멤논 5:27)
Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:9)
Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:29)
Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:9)
Ita ex memoria quantum uobis satis sit superest:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 4:1)
Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:6)
exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION