라틴어 문장 검색

Quomodo enim poterat communis partus videre consortia, qui consortem sui sanguinis trucidabat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:15)
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:11)
Non accusat frater Abel, ne videatur parricida.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:4)
Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quae sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:19)
Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:20)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:9)
Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:5)
Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:2)
Quod non otiosum videtur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:3)
Super quem videritis Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu sancto (Joan.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:12)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:2)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION