라틴어 문장 검색

per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit adfirmante Duillio non prius quam deseri urbem videant curam in animos patrum descensuram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 561:1)
deinde Veientium exercitu accito - nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere - duo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 231:1)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos quae in Romanis ducibus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 507:1)
hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 373:1)
sed eos qui oppugnaverint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 374:1)
ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 387:1)
ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:1)
tum vigiles eius loci qua fefellerat adscendens hostis citati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:1)
quod cum ita sit, quae, malum, ratio est haec expertis alia experiri, cum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 577:1)
sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:2)
victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 26:1)
transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter viam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 205:1)
usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 321:1)
ubi sententiam meam vobis peregero, quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 390:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION