라틴어 문장 검색

Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장4)
Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxime impigros delegit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장6)
quam ocissime ad prouinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장9)
Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in prouinciam venit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장15)
Sed ubi senatus dilicti conscientia populum timet, lege Sempronia prouinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장4)
stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장8)
Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장3)
Ipsi prouincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장5)
Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장1)
ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quouis modo bellum conficeret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장2)
ita belli modo, modo pacis mora consulem ludifficare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장6)
Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existimarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장7)
nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in prouincia hiemabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장7)
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장1)
penes eosdem aerarium prouinciae magistratus gloriae triumphique erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION