라틴어 문장 검색

cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:3)
duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 345:1)
sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 102:1)
at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 120:3)
quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:1)
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:2)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 225:1)
nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 226:1)
nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:1)
Sed ex iis quoque, quae non sunt personarum nec causarum, verum adiuncta personis et causis, duci prooemia solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 39:1)
Pompei , in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 235:3)
sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 253:2)
si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION