라틴어 문장 검색

In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:1)
Fides, spes et caritas in mirabili quadam complicatione vim dynamicam constituunt christianae exsistentiae ad plenam cum Deo communionem obtinendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:2)
Quae est haec via quam coram nobis aperit fides?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:3)
Abraham noster in fide pater
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 14:1)
8. Nobis fides iter patefacit et in historiam nostros passus dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:1)
Quapropter, si intellegere volumus quid sit fides, eius cursum, viam hominum credentium, narrare debemus, quam Vetus Testamentum primum est testificatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:2)
Singularem locum occupat Abraham, in fide noster pater.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:3)
Fides cum auditu coniungitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:6)
Hoc modo fides personalem rationem consequitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:8)
Fides responsio est ad Verbum, quod personaliter interrogat, ad « Tu » nempe, a quo nominatim nos vocamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:10)
Visio quam Abraham dat fides, cum hoc gressu ultra efficiendo semper nectitur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:3)
fides quatenus ambulat « videt », dum in spatium a Verbo Dei patefactum ingreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:4)
Verum est, ut responsionem ad Verbum quod praecedit, Abraham fidem semper fore memoriae actum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:8)
Conspicitur sic quomodo fides, memoria futuri, arte cum spe coniungatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:10)
Fides intellegit Verbum, rem, ut apparet, fluxam et transeuntem, cum a Deo fideli pronuntiatur, maxime omnium securam fieri et immotam, quod continuatum in tempore iter nostrum efficere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION