라틴어 문장 검색

Praemissi milites et rei exploratores, quidam ad Arthesiam, quidam versus Rossam, quidam versus viam Romaniae sunt diffusi ad intelligendam rei veritatem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:6)
Multum enim pro hac re laboravi, videns urbem humanis viribus insuperabilem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:5)
Mori enim habemus quocunque modo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:8)
Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:1)
Dominus enim Deus ventum valide spirantem hac suscitavit nocte.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:6)
Darsianus autem rex Antiochiae, intelligens fugam suorum et totum jam praesidium et arcem fugitivis repletam, timens ne Gallorum manus, capta urbe, praesidium vallans expugnaret, mulo ascenso egressus est ut lateret in deviis montium, dum finem et eventum rei plenius cognosceret et an arx a facie Galiorum a suis retineri posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:1)
Vix enim Gallis centum quinquaginta equi remanserant, et ipsi attenuati fame pabulorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:3)
In eodem siquidem loco idem Stephanus, intelligens ab iisdem viris, pericula confratrum de die in diem magis accrevisse nempe famis intolerantiam, Turcorum jactantiam et assultus, virorum et equorum cladem diffisus est vitae, minime se tutum credens in hoc loco, nec siccum iter insistere ausus, navigio reditum suum ac diffugium cum praedictis principibus parat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:3)
In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:3)
Quod dux Godefridus, Robertus Flandrensis et episcopus Podiensis intelligentes, iterum eos confortare coeperunt, sic ad universos loquentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:5)
Procul dubio enim si fugam inieritis prae timore inimicorum, [0504B] Corbahan et omnis multitudo illius vos persequentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:9)
Hic enim clericus episcopo Podiensi, domino Reymero, et Reymundo comiti locum, quo pretiosum thesaurum lancae reperirent, retulit, videlicet in ecclesia B. Petri apostolorum principis, visionem suam sub omni veritate, qua potuit, attestatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:2)
Providerant enim sibi non solum ex legatione Petri, qui bellum in crastino eis praedixerat affuturum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:4)
Defecerant enim Christianis equi quos a Gallia eduxerant, prae diversis plagis, ut affirmant ex veritate qui aderant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:7)
Juraverant enim sibi, ut si caperetur Antiochia, quia de regno ejus erat, sicut Nicaea cum omnibus castellis et urbibus, ad regnum ejus pertinentibus, sibi reservarent, suaeque majestati restituerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION