라틴어 문장 검색

inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 488:1)
inde victor exercitus Satricum contra Antiates ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:1)
foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 16:1)
ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 73:1)
spoliisque lectis ad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, fati futurique, laus an poena merita esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 89:1)
robustior inde aetas totidem manipulorum,quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 106:2)
(Inde rem ad triarios redisse,cum laboratur,proverbio increbruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 111:2)
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum decessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:1)
licet delere omne Latium, vastas inde solitudines facere, unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 199:2)
et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare, ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra vincula capture haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 208:2)
naves inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et civitas data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 211:2)
religio inde iniecta de dictatore, et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 222:1)
et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 233:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION