라틴어 문장 검색

neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:6)
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:9)
quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur - potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:5)
quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:5)
Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur quasi quaedam lux lumenque vitae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:1)
cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:4)
hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:3)
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:5)
etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:6)
interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint turn omnia fore incerta, respondent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:2)
nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:2)
si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:3)
Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita <verum> videri ut non eodem modo falsum etiam possit [ita] videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:4)
Quod est igitur istuc vestrum probabile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:4)
nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION