라틴어 문장 검색

senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 52:1)
cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)
quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut, ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 76:1)
de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 78:2)
ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 144:2)
censuit autem senatus gratias consuli agendas quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 146:1)
haec senatus decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 150:1)
hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 174:2)
senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 179:1)
recitari deinde senatus consulta iusserunt indicique praemium proposuerunt si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis detulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 182:1)
contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 185:1)
ceterum tanta fuga ex urbe facta erat ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 190:1)
in reliquum deinde senatus consulto cautum est ne qua Bacchanalia Romae neve in Italia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:1)
si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:2)
si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION