라틴어 문장 검색

Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt ornatus venustiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장20)
crassitudo capituli dividatur in partes tres, e quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum anulis, tertia hypotrachelion.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장15)
contrahatur columna ita, uti in tertio libro de ionicis est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장16)
De adiectione eius, qua media adaugetur, uti in tertio volumine de ionicis est perscripta, ita et in his transferatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장46)
harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장24)
altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장32)
altitudo tertia parte latitudinis templi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장9)
capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus una plintho, quae est abacus, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장15)
quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장2)
itaque, Caesar, tertio et quarto volumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum locorum expediam dispositiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말22)
earumque latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura inpedierit et aliter coegerit symmetriam commutari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장11)
porticus, quam medium spatium futurum est, ex tertia finiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장14)
epistylia, zophora, coronae ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장17)
supra columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, revertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장27)
sed si necessitas coegerit in plano aut palustri loco ea constitui, solidationes substructionesque ita erunt faciendae, quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION