라틴어 문장 검색

Auditio fidei evenit secundum formam cognitionis propriam amoris:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:3)
Ceterum, fides etiam cum visione sociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:6)
Interdum visio signorum Iesu fidem praecedit, ut contingit Iudaeis qui, post Lazari resurrectionem, postquam « viderant, quae fecit, crediderunt in eum » (Io 11,45).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:7)
Alias, ipsa fides ad visionem quandam altiorem perducit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:8)
Hanc ob unionem cum auditione, effectus videndi fit Christi sequela, atque fides apparet veluti processus visionis, in quo oculi altissime inspicere consuescunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:13)
Lumen fidei est lumen Vultus in quo Pater conspicitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:4)
Veritas enim quam fides percipit, in quarto Evangelio, est Patris manifestatio in Filio, in eius carne eiusque in terrestribus operibus, veritas quae definiri potest veluti « vita luminosa » Iesu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:5)
Quod significat fidei cognitionem non invitare nos ad veritatem interiorem inspiciendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:6)
Veritas quam fides nobis aperit est veritas cuius centrum nititur in occursu cum Christo, in eius vitae contemplatione, in eius praesentiae perceptione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:7)
Tunc igitur scimus curnam, simul cum auscultatione et auditione, apud sanctum Ioannem fides sit « tangere », ut ait in Prima Epistula:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:3)
Nos per fidem eum tangere possumus atque virtutem eius gratiae accipere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:7)
Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:10)
Dialogus inter fidem et rationem
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 55:1)
32. Fides christiana, quatenus veritatem nuntiat totalis amoris Dei et ad potentiam huius amoris fovet aditum, ad magis reconditum centrum pervenit experientiae hominis, qui amoris ope in lucem editur, et ad amandum vocatur ut in luce maneat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:1)
Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION