라틴어 문장 검색

neque attendit eos ipsos, unde hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:3)
Maximam autem copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 324:1)
Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 57:1)
nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:3)
alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:4)
vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:2)
Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:1)
Unde enim simile duci potest, potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:4)
et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:5)
Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:2)
nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:4)
P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:4)
P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:2)
P. Quid, tu aliamne censes ac non eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:3)
sed quoniam tribus in generibus bona malave versantur, externi et corporis et animi prima sint externa, quae ducantur a genere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION