라틴어 문장 검색

quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)
hospitium brevi quaesitum, iam Eustachii cura facile inventum, celeriter aditum, civiliter locatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:2)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
iam super penum vel supellectilem copiosam thesauris bibliothecalibus large refertus, ubi ipse dum non minus stilo quam vomeri incumbis, difficile discernitur domini plusne sit cultum rus an ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 1:5)
legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:5)
iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:4)
an supercilium tamquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:4)
hoc item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:1)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
quis temerator oberret agmine femineo, tacitus sibi risit Achilles, illum virgineae ducentem signa catervae magnaque difficili solventem bracchia motu - et sexus pariter decet et mendacia matris - mirantur comites, nec iam pulcherrima turbae Deidamia suae tantumque admota superbo vincitur Aeacide, quantum premit ipsa sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권247)
"raptori faciles monstrantur Amyclae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권28)
"quis enim inlicitis genialia rumpi pacta dolis facilique trahi conubia raptu ceu pecus armentumve aut viles messis acervos perferat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권32)
discit et e vultu, quantum tu mitior armis, qui nee in externos facilis saevire furores das Cattis Dacisque iidem, te signa ferente et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.11)
hic intrant faciles emi puellae, hic agnoscitur omne.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres27)

SEARCH

MENU NAVIGATION