라틴어 문장 검색

Fides hoc Verbum sicut firmam petram recipit, in qua solidis fundamentis aedificari potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:3)
Idcirco in Bibliis fides per verbum Hebraicum ’emûnah indicatur, quod eruitur e verbo ’amàn, quod sua in radice « sustinere » significat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:4)
Vox ’emûnah tam Dei fidelitatem, quam hominis fidem significare potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:5)
11. Postrema consideratio Abraham historiae ad eius fidem intellegendam magnum habet pondus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:1)
Hoc modo fides nectitur cum Dei Paternitate, ex qua creatio oritur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:8)
Apud Abraham in Deum fides intimas ipsius medullas collustrat, dat ei facultatem bonitatis scaturiginem agnoscendi, quae omnium rerum est origo, atque confirmandi eius vitam non ex nihilo aut casu procedere, verum ex vocatione personalique amore.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:10)
Magna Abraham fidei probatio, filii Isaac sacrificium, demonstrat quantopere primigenius hic amor vitam etiam ultra mortem praestare valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:12)
Israel fides
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 19:1)
12. Populi Israel historia, in Exodi libro, fidei Abraham exemplum persequitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:1)
Ex primigenio dono oritur denuo fides:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:2)
Domini in Sina adorandi atque terrae promissae hereditatis accipiendae causa fides ad longum iter vocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:4)
Fidei Israel professio veluti narratio beneficiorum Dei, eius actionis in liberandum regendumque populum (cfr Dt 26,5-11) evolvitur, quam narrationem de generationein generationem populus transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:6)
Sic discimus lucem a fide delatam cum certa coniungi vitae narratione, cum grata recordatione Dei beneficiorum atque cum eius repromissionibus, quae gradatim explentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:8)
Oppositum fidei hic sicut idololatria apparet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:2)
Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION