라틴어 문장 검색

"Potest etiam fieri," inquit "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:11)
ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis dignus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:2)
quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:4)
ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:2)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
' 'Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus,' inquit 'et cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad iocandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 290:2)
' 'Minime,' inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:6)
' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive refellendi causa sive quaerendi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:7)
Tum Iulius 'ego me hercule,' inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse dictum, quod obesset ei, pro quo diceres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 296:1)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)
'Iam istuc, quantum tibi ego reliquerim,' inquit Antonius 'erit in tua potestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:1)
Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:4)
'Nos vero,' inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:1)
Tum ille 'adimere' inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:1)
Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae sunt valde secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION