라틴어 문장 검색

Erant enim ad invicem, inter Brodoan de Alapia et principem de Hasart, odium et graves inimicitiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:3)
Nosti enim quod haec gens Christiana cuncta gentibus militari actu et audacia praefertur, et nulli eis fide et honore comparantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:4)
Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:3)
Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:3)
Erant enim summa necessitate gravati, et longa expeditione rebus exhausti necessariis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:2)
Baldewinus, intelligens ex illorum anxia vociferatione rem universam in adversitate positam, et dolos Balas manifestos, magnis doloribus de captivitate suorum torquetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:1)
Erat enim praesidium situm in excelso rupium humanis ingeniis aut viribus insuperabile.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:3)
[0524C] Jam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse videntes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:4)
Erant enim decem millia exercitus comitis Reymundi et suorum comprimorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:5)
Sed comes Reymundus, intelligens mala, quae suis circa sedentibus ac insidiis Turcorum inferebantur, moleste accepit, et hoc malum omnibus modis finire meditabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:5)
De intus enim simili jactu mangenarum et impetu lapidum resistebant, damnumque Christianae gentis tam sagittis quam lapidibus faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:8)
Intelligentes ergo cives et urbis magistratus, quod [0529D] non pecunia, non aliquibus pretiosis muneribus corrumpi possent praefati principes, ut castra amoverent, nuntios clam ad Archas comiti Reymundo, factis et potentia inter primores gentilium diffamato, miserunt ut pecuniam a duce caeterisque refutatam acciperet, quatenus ab obsidione Christianos principes prece aut aliqua arte recedere suaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:6)
Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac graviter acceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:1)
Erant enim illic apud Archas graves exortae inimicitiae inter comitem Reymundum et Tankradum propter conventionem solidorum et byzantiorum, quae sibi idem comes pro militari debebat obsequio;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:3)
Per duos enim [0532B] menses et dimidium in circuitu praesidii Archas a principio cum ipso comite consederant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION