라틴어 문장 검색

"Et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:4)
"Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digni ista sententia est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:11)
"Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam dixit, insultat!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:1)
"Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:29)
"Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:17)
"Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam, vicimus et ita:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:2)
atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo * * * ), ad suam villam reduximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 2:5)
Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem bonum esse censent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:6)
in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae <more> scribere voluimus, si modo consecuti sumus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:5)
et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Antiochum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:2)
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:2)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)
animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:1)
morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:3)
Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION