라틴어 문장 검색

primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam vallo sese tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:2)
Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 287:2)
duplex inde fama est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 289:1)
Palaepolis fuit procul inde ubi nunc Neapolis sita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 313:1)
ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipontum Apulorum, Consentiamque Bruttiorum ac Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, misisset, haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem agri hostilis faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 341:1)
inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 345:1)
lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:1)
is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 353:1)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)
inde clamor in totam contionem est perlatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 451:1)
clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 554:1)
Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 567:2)
inde certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum confusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 571:1)
inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 15:1)
citati inde retro, qua venerant pergunt repetere viam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION