라틴어 문장 검색

septem principes senatus, priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum liberis evaserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 368:1)
postero die luce prima, cum senatus in forum citari coeptus esset, desiderati, bonaque eorum venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 369:1)
is omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 370:1)
De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 375:1)
senatus consultum in sententiam M'. Acili factum est ut oppidum praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 376:1)
et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 377:1)
mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 379:1)
adiecit tamen fateri se opera Livi Tarentum receptum, quod amici eius volgo in senatu iactassent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 379:3)
senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 498:1)
M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 505:2)
L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 508:1)
sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 509:1)
eandem causam in T. Manlio esse, praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 512:1)
si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 515:2)
De reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 524:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION