라틴어 문장 검색

ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:2)
cibi - nam ne haec quidem omiserim - minimi erat atque uulgaris fere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:1)
'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui inciperem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 2:4)
in lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:4)
solis uero ne hiberni quidem patiens, domi quoque non nisi petasatus sub diuo spatiabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:2)
M. quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines quam intellegant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:4)
Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:1)
nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:3)
praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:1)
Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:1)
quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 1:2)
facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:5)
cum quidem illum durius et contra praedicta cadentibus rebus ut falsum et secretorum temere conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare in mare destinasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 4:4)
nam neque donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:3)
et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION