라틴어 문장 검색

In hoc cyclico motu lumen fidei omnes illuminat humanas relationes, quae in unione cum amore et Christi suavitate peragi possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:7)
33. Apud sancti Augustini vitam insigne huius itineris exemplum invenimus in quo inquisitio rationis, una cum desiderio veritatis et perspicuitatis, in fines fidei est cooptata, ex qua novum sensum accepit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:1)
Altera tamen ex parte, ad experientiam sancti Augustini quod attinet, quam ipse in Confessionibus narrat, decretorium eius fidei itineris momentum non fuit tempus cuiusdam visionis Dei, ultra mundum praesentem, sed potius momentum auditionis cum in horto audivit vocem dicentem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:1)
34. Lumen amoris, fidei proprium, interrogationes nostri temporis de veritate illustrare potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:1)
Clare sic perspicitur fidem non esse intolerantem, sed crescere in convictu qui alterum veneratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:7)
Ne animum obduremus, securitas fidei in iter nos inducit atque facit ut testimonium et dialogus cum omnibus institui possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:10)
Ceterum lumen fidei, quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in corpore animaque semper agitur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:1)
lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:2)
Prospectus scientiae hoc modo a fide beneficium accipit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:4)
Fides sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut intellegat naturam usque maiorem esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:6)
Fides, ad stuporem invitans prae rerum creatarum arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum studia panditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:7)
Fides et Dei inquisitio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 62:1)
35. Lumen fidei in Iesum iter etiam illuminat omnium Deum quaerentium et propriam offert operam christianae doctrinae in dialogo cum diversarum religionum asseclis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:1)
Epistula ad Hebraeos ad nos de testimonio loquitur iustorum qui, priusquam foedus pangeretur cum Abraham, iam fide Deum quaerebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:2)
quod fieri nequit sine fide;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION