라틴어 문장 검색

fratris moribunda levabat membra solo Periphas - nil indole clarius illa nec pietate fuit - , laeva marcentia colla sustentans dextraque latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권247)
exit et in fratrem, cognataque pectora telo conserit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권249)
procubuere pares fatis, miserabile votum mortis, et alterna clauserunt lumina dextra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권255)
"sic inrita nobis tela cadant, nullique tuum penetrabile ferro pectus, et optanti victor reveharis amico."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권260)
ast tamen illi membra negant, lassusque ferit praecordia sanguis, iam sublata manus cassos defertur in ictus, tardatique gradus, clipeum nec sustinet umbo mutatum spoliis, gelidus cadit imber anhelo pectore, tum crines ardentiaque ora cruentis roribus et taetra morientum aspargine manant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권274)
"omnes procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem veniam atque inhonorae munera lucis, sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권29)
"numquam tibi sanguinis huius ius erit aut magno feries imperdita Tydeo pectora;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권34)
Illi in secessu pariter sub rupe iacebant felices, quos una dies, manus abstulit una, pervia vulneribus media trabe pectora nexi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권55)
"at quanto melius dextraque in sorte iugatae, quis steriles thalami nulloque ululata dolore respexit Lucina domum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권61)
"quin ego non dextras miseris complexibus ausim dividere et tanti consortia rumpere leti:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권64)
tonat axe polus clipeique cruenta lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis, hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores Iuppiter et tota perfusum pectora belli tempestate videt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권83)
dixit, et attoniti iussis, mortalia credas pectora, sic cuncti vocemque animosque tenebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권91)
tune pectora summo adclinata iugo voltumque obliqua madentem incipit - -interea dominae vestigia iuxta spumantem proni mandunt adamanta iugales - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권97)
"dum fore praeclaros armis et vivida rebus pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas demissumque Iovis serie genus, a!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권107)
"soli cui tanta potestas divorumque hominumque meis occurrere telis impune et media quamvis in caede frementes hos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae, nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi nec tua cara fides - ne falsa incessere gaude!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권113)

SEARCH

MENU NAVIGATION