라틴어 문장 검색

cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:1)
deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:1)
M. vero Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare salubri et propinquo loco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:2)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse praestantius quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et divinum animo volutare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:4)
Ergo Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi vere ducebat eamque consilio sedari volebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:1)
Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato homine miserius ducerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:8)
Quo quidem tempore novus ille populus vidit tamen id, quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculis stirpe generatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 37:1)
292M Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 111:9)
eamque unam ob causam Xerses inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:3)
Quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex Aegypti Busiris, ut Galli, ut Poeni, homines immolare et pium et dis immortalibus gratissumum esse duxerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:3)
Galli turpe esse ducunt frumentum manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:6)
Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 17:3)
C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 23:2)
suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, sed loquentur tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION