라틴어 문장 검색

si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 592:1)
ubi ille miles meus est qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 613:2)
haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percunctaretur liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 632:1)
quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 13)
Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 43:2)
eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 92:1)
sed cum in hoc bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura qua in aciem armati descenditis inire suffragium ad creandos consules decet et sibi sic quemque dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 95:1)
'Hannibali imperatori parem consulem nomino.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 95:2)
quoniam quales viros creare vos consules deceat satis est dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogativae favor inclinavit dicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 102:1)
create consulem T. Otacilium, non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 108:1)
si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem bello haberi quam te.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 110:1)
cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 115:1)
interim praerogativa suffragium init creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 117:1)
eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 117:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION