라틴어 문장 검색

postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 349:2)
inde nusquam stativa Romanis fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 349:3)
vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat sive senatus consulto accitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 351:1)
instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 381:2)
inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 383:2)
sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 397:2)
devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 402:1)
vix humanae inde opis videri pugna potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 407:1)
intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 426:1)
velut ex composite ibi obvium habuere hostem ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 458:1)
conclamatum inde ad arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 463:2)
inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem quo coeperunt expellunt extra portam vallumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:2)
inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 469:1)
inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 474:2)
inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per aversam portam silentio excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 479:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION