라틴어 문장 검색

Ad quas ipsas consultationes superioribus libris satis multa praecepta sunt, ex quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinen fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:2)
Quam turpe esset fugere indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:9)
fugientem celeriter abscedentem, ut alibi ad terram fugit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4061)
Fuge, o paternae mortis auxilium unicum, fuge et scelestas hostium vita manus, eversa domus est funditus, regna occidunt, hospes quis iste concitos currus agit?
(세네카, 아가멤논 16:31)
repetitio autem 'fugite' necessaria, ut alibi heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6395)
de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:4)
nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 3:2)
ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, ut fugit invisos agna novella lupos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:72)
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장5)
Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa terrena fugientem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:23)
Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant.
(불가타 성경, 판관기, 20장36)
Ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, heu famulos fugit ipse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:1)
Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri, fugere noluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 177:4)
' Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri, fugere noluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 177:4)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION