라틴어 문장 검색

atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장1)
silent enim leges inter arma nec se exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 2:1)
itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장1)
ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:8)
neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:6)
sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:2)
num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장1)
quantum odium illius et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:8)
ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui, non servos, non arma, non vim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:4)
quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:5)
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:6)
cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:2)
potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:4)
tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:1)
nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION