라틴어 문장 검색

Mater saeva Cupidinum Thebanaeque iubet me Semelae puer et lasciva Licentia finitis animum reddere amoribus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 191)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
quae te cumque domat Venus, non erubescendis adurit ignibus ingenuoque semper amore peccas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 279)
insignem tenui fronte Lycorida Cyri torret amor, Cyrus in asperam declinat Pholoen:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 332)
Ne sit ancillae tibi amor pudori, Xanthia Phoceu:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 41)
tu semper urges flebilibus modis Mysten ademptum nec tibi Vespero surgente decedunt amores nec rapidum fugiente solem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 92)
fugit retro levis iuventas et decor arida pellente lascivos amores canitie facilemque somnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 112)
me dulcis dominae Musa Licymniae cantus, me voluit dicere lucidum fulgentis oculos et bene mutuis fidum pectus amoribus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 123)
nec peredit inpositam celer ignis Aetnen incontinentis nec Tityi iecur reliquit ales, nequitiae additus custos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 419)
motus doceri gaudet Ionicos matura virgo et fingitur artibus iam nunc et incestos amores de tenero meditatur ungui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 69)
Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera linguae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 121)
Uxor pauperis Ibyci, tandem nequitiae fige modum tuae famosisque laboribus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 151)
illam cogit amor Nothi lascivae similem ludere capreae, te lanae prope nobilem tonsae Luceriam, non citharae decent nec flos purpureus rosae nec poti, vetulam, faece tenus cadi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 155)
me lentus Glycerae torret amor meae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1913)
O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION