라틴어 문장 검색

sed et ad ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:2)
habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:4)
veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:6)
quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 79:9)
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:1)
primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:2)
deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:3)
Ex his illa necessario nata est ἐποχη` id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:4)
Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 81:1)
Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:3)
itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:3)
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:2)
posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:8)
ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi non possunt (si modo ea sunt quaedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 92:3)
quis [quam] enim iste dies inluxerit quaero, qui illi ostenderit eam quam [quam] multos annos esse negitavisset veri et falsi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION