라틴어 문장 검색

Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
Nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta reddidit tam externa quam domestica, cum arma metuat, ad arma confugiens, non amicorum fidei credens, non pietati liberorum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:2)
aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:2)
O vocem publica generis humani innocentia dignam, cui redderetur antiquum illud saeculum !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 4:3)
Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:1)
reclamabitur nullam virtutem cuiquam minus debito facere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:2)
Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 30:4)
Redditur illi testimonium aequale omnium hominum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 15:4)
hoc tamen argumentum habeto iam corroborati eius et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad haec solutiora procedere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:3)
Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:1)
Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:3)
Gaudeamus ergo eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 66:5)
quam nemo potest retinere et frequentare, qui illam tristem sibi reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:5)
Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 40:5)
nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION