라틴어 문장 검색

Cum fides veluti via configuretur, respicit etiam vitam hominum qui, quamvis non credentes, credere desiderant et quaerere non desinunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:1)
Perinde ac sincero corde amori aperiuntur et iter suscipiunt sub illa luce quam accipere valent, iam versantur, quamvis inscii, in itinere ad fidem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:2)
Fides et theologia
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 66:1)
36. Cum fides sit lux, nos hortatur ut in eam ingrediamur, ad magis magisque prospectum explorandum qui illuminat, quo melius cognoscamus quid amemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:1)
Recta fides rationem dirigit,ut luci pateat, quae a Deo procedit, ut ipsa veritatis amore ducta, altiore modo Deum cognoscere possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:7)
Magni doctores et theologi Mediae aetatis merito asseverarunt theologiam, sicut fidei scientiam, participationem esse illius cognitionis, quam Deus de se ipse habet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:8)
Theologia porro participat formam ecclesialem fidei;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:1)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Ecclesia nostrae fidei mater
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 71:1)
Quia fides auditio est et visio, etiam veluti verbum et lux transmittitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:2)
« Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:5)
Fides transmittitur, ut ita dicamus, sub forma contactus, e persona in personam, sicut flamma quae alia flamma accenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:13)
38. Fidei transmissio, quae omnibus hominibus ubique terrarum splendet, per axem etiam transit temporis, e generatione in generationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:1)
Cum fides ex occursu nascatur qui in historia evenit et iter nostrum in tempore illuminet, per saecula est transmittenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:2)
Ita etiam in fide evenit quae ad plenitudinem ducit humanum modum intellegendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION