라틴어 문장 검색

neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 11:1)
inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:2)
quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 174:2)
separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 177:1)
siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:5)
itaque non ratione nititur sed exemplo, lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:7)
deprehendat, quae barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi sint posita;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:2)
et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 346:3)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)
an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus legem temporum servat, et haec pariter omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 404:1)
legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:1)
quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 78:1)
aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 79:2)
in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 81:3)
ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION